CATACECAUMENE

CATACECAUMENE
CATACECAUMENE
Phrygiae regio, quam alii Mysiae, alii Maeoniae ascribunt, ut videre est apud Strabonem. Sed eandem Phrygiae Hesychius tribuit vocabulô Εἰναρίμοις. Α῎ριμα, inquit, τιῃὲς την` Κατακεκαυμένην τῆς Φρυγίας χώραν. Diodorus item Siculus, quo locô fabulatur Aegidem belluam ignivomam a Pallada occisam, τὸ μὲν πρῶτον φανῆναι περὶ την` Φρυγίαν, καὶ κατακαῦσαι την` χώραν, ἥν μέχρι τοῦ νῦν κατακεκαυμένην Φρυγίαν ὀνομάζεςθαι. Tam vere, quam quod aliti apud Strabonem, εν τῶ κιραυνοβολιῶν καὶ πρηςήρων, a fulminibus et ingnium procellis, hoc contigisse dicentes eo referunt fabulam Typhonis, a Iove scil. fulmine icti. Utut sit, Catacecaumene dicitur Phrygiae portio, circa Caystrum et Maeandrum et urbem Philadelphiam, de quâ Apocalyps. c. 3. v. 7. cuius campestris regio est τεφρώδης, i. e. cinericia, montana autem et saxosa μέλαινα ως ἐξ ἐπικαύτεως, nigra tamquam ex adustione. Terra denique tota est ἔυθρυπτους καὶ ψαθυρὰ, fragilis et friabili, πλήρης τε ἁλμνρίδων καὶ εὐεκπύρωτος, plena salsuginis, et facile inflammatur. Nic. Lloydius.
Est etiam insula in mari Rubro. Steph. Meminit eius Ptolemaeus quoque inter Insulas Arabici sinus, Κατακεκαυμένη, Μαλίχου, Α᾿δάιου. Latinis Exusta; propter ardorem namque deserta est et inhabitata. Salmas. ad Solin. p. 1240.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Lidia — Para otros usos de este término, véase Lidia (desambiguación) …   Wikipedia Español

  • Laodicea — ( el. Λαοδίκεια), also transliterated as Laodiceia or Laodikeia was the name for at least seven Hellenistic cities, which were named for one of the several queens named Laodice in the Seleucid dynasty. The Greeks distinguished such cities by… …   Wikipedia

  • CECAUMENE — seu Diacecaumne regio eadem cum Catacecaumene, quod vide …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIACECAUMENE — Gr. Διακεκαυμεν´η, Reg. Aethiopiae vicina, Solin. c. 32. Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum, quo repar ari mundum ad motus ferunt annuos hoc studio deprehendioit etc. Marcian. Capella Cecaumenem vocat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”